Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 237
Unproofread scanNot analysed yet
men ageret in seipsum: at nihil agit in seipsum, ut docet Aristoteles, I. de generat. &corrupt. c. 7. Ergò. Quia, si ageret aliquid in seipsum, esset agens &patiens, actu &potentia respectu ejusdem; quod est impossibile. Secundò, quia esset destructum suipsius &maximè semen: quia illa actio ejus tenderet per se ad destructionem ipsius. Tenderet enim ad generationem viventis, quae fieri non potest absque seminis destructione. Scotus, in 2. sent. distinct. 18. in sin. postquam dixisset, semen non esse principium activum ultimae formae, scilicet animae rationalis, quaerit, an saltem possit esse principium praevium alterativum corporis organici, quod generatur: &concludit, quod non; &inter alias hanc ponit rationem: quia, inquit, sequeretur hoc absurdum, quod aliquid ageret in seipsum: quod argumentum tanti fecit, ut eo coactius dixerit, pro inveniendo principio conformationis ad virtutem divinam ac coelestem esse confugiendum. Ad salvandum hoc argumentum communiter solet responderi, in semine esse diversas substantias: unam tenuem &spirituosam, aliam crassam &terrestrem. In illa Goog illa residere virtutem activam; hanc esse materiam &principium passivum: &illam virtutem activam ex spirituosa parte agere in partem seminis crassiorem, tanquam in materiam; &hâc ratione unum &idem non agere in seipsum, sed in diversum, nec unum &idem habere rationem principii activi &passivi respectu ejusdem, sed solùm respectu diversorum; quod non est absurdum. Activum illud principium seu illam virtutem, residere in spiritu seminis, docet Aristoteles, 2. de gener. cap. 3.