Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 240
Unproofread scanNot analysed yet
loquitur, neque dicitur semen aliter corrumpi. nisi quia definit esse, quomodo erat, scilicet potentiae, &sit, quomodo non erat, id est actu. Est autem materia eadem cum eodem principio formali, cui nihil aliud additur, quàm organorum expressio, quae confusa prius erant. Atque dum ita ex semine fit planta vel animal, non ipsum seminis corpus in alium statum se transfert, sed ab anima in eo latente in illum promovetur. Neque, quod putat Fienus, qui haec omnia diligenter perpenderit, illâ responsione utetur, quam affert, &refutare conatur Fienus, quòd duae diversae substantiae sint in semine, una tenuis &spirituosa; altera crassa &terrestris: atque in illa resideat virtus activa; haec sit materia &principium passivum. Spiritus iste equidem inest in seminibus, sed non primaria caussa est. Quod verò spiritus in semine negare audet, vix satis mirarque possum, &rationes, quibus id probare vult, planè leves sunt. Primò enim spiritus ille, qui semini, ut pars essentialis inest, non ad eius destructionem, sed perfectionem tendit.