# Hypomnemata physica 241

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/241

Falsum etiam est, quod omnis actio promanet ab ente toto. An enim nulla animae in corpus, quod informat; est actio? Quod verò in reliquis viventium seminibus spiritum inesse negat, id postea refutabitur. Quintè offendit & hoc non neminem, quod An caussa efficiens putant hoc modo tolli distinctionem inter emper sit caussas internas & externas: quarum illa sunt ixterna, materia & forma, hae finis & efficiens & efficientium caussarum nullam inquam ingredi essentiam effecti statuunt; atque animalia in generatione neque ex materia propria, neque ex sua forma producere semen, sed semen generari ex sanguinis & spirituum mistura in testibus, hominemque non generare suae essentiae communicatione, sed per suam formam, tanquam caussam efficientem. Verùm enim verò doctrina ista de animarum propagatione nullo modo distinctionem caussarum tollit. Est enim Philosophiae tyronibus notum, eandem essentiam & formae & efficientis ratione fingi posse; formae, dum materiam informat; efficientis, dum omnium, quae in composito fiunt, actionum caussa est. Reliqua petitiones prinMihi cipij sunt, & dicuntur, non probantur. potior Zabarella sententia, qui, de facult. anim. rap. II. scribit: Viventia, dum generant sibi simile largiri & communicare aliquid de suamet materia, & aliquid de suamet forma, quatenus exhibent semen animatum, ac vitali eâdem facultate, quae in generante erat, praeditum.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
