Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 243
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim semen non est pars, ut radix vel surculus: fructus tamen est plantae, qui aequè, ut partes animatae sunt, animatus est, imò excellentiore modo animam continet. Septimò obiiciunt multi &hoc, quòd si semen plantae esset animatum esset iam planta essentialiter. At si esset essentialiter planta, cùm semen e terra crescit nulla fieret plantae generatio, &sit planta. ita in arbore &herba illa, in qua semen productum est, facta esset generatio, &in arbore vel herba generaretur arbor vel herba, non in terra; quod absurdum. Verùm conceditur suo sensu totum argumentum, &,quod absurdum putatur, nullo Quae ad modo absurdum est; modo rectè explicetur. Egeneratio. quidem seminis in vivente generatio generanem retionem non absolvit; primarium tamen &priquiranmum opus, quod ad generationem necessarium, tur. est seminalis materiae elaboratio, ut idoneum subjectum sit, cum quo anima propagari possit, &animae materiae illi elaboratae communicatio: Postea tamen pertinet ad generationem &hoc, ut semen illud, quod à generante animam accepit, non amplius generanti cohaereat; sed ab ipso separetur; &,quod antea unum ejusdem speciei individuum fuit, jam plura fiant. Quod dum sit, dicitur reverâ generare arGenerabor vel herba, non cum planta è terra crescit. tio quando Et fias.