Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 247
Unproofread scanNot analysed yet
Anima in Caeterùm utitur anima in actione ista &conformacorporis conformatione, subinde spiritu, qui tione corest in semine, &,ut foecunda sint semina, facit, poris spiri& elemento stellarum respondet, ut Aristoteles eu utitur. 2. degen. c. 3. docet. Et quamdiu spiritus iste est in seminibus, tamdiu est anima ut in ὀικείᾳ ὕλῃ: quamprimùm verò spiritus iste evanescit, etiam anima in semine perdurare non potest, &An spirisemina infoecunda fiunt. Quem spiritum, quòd tus sit in agnoscere non potuerit Fienus, miror. Certè, seminibus si destillatione Chymicâ è siccis seminibus spiplantarum. ritus, qui flammam quoque concipiunt, elici vidisset, non scripsisset, de formatr. foet. quaest. 6. Quae substantia spirituosa est in seminib. plantarum jam diu in scrinio custoditis &siccatis, &interim adhuc foecundis? Obiicit ille quidem, in Apol. adversus Sanctacruzium, pag. 99. Si, inquit, in plantis spiritus sunt, quo loco generantur? Debet enim, ut in animalibus, ita &in ipsis plantis locus aliquis designari, in quo scaturiant, &ex quo in plantam influant. Deinde inquit: non est spiritus, ubi non est calor actu. At in plantis non videtur esse ullus calor actu.