# Hypomnemata physica 247

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/247

Anima in Caeterùm utitur anima in actione ista & conformacorporis conformatione, subinde spiritu, qui tione corest in semine, &, ut foecunda sint semina, facit, poris spiri& elemento stellarum respondet, ut Aristoteles eu utitur. 2. degen. c. 3. docet. Et quamdiu spiritus iste est in seminibus, tamdiu est anima ut in ὀικείᾳ ὕλῃ: quamprimùm verò spiritus iste evanescit, etiam anima in semine perdurare non potest, & An spirisemina infoecunda fiunt. Quem spiritum, quòd tus sit in agnoscere non potuerit Fienus, miror. Certè, seminibus si destillatione Chymicâ è siccis seminibus spiplantarum. ritus, qui flammam quoque concipiunt, elici vidisset, non scripsisset, de formatr. foet. quaest. 6. Quae substantia spirituosa est in seminib. plantarum jam diu in scrinio custoditis & siccatis, & interim adhuc foecundis? Obiicit ille quidem, in Apol. adversus Sanctacruzium, pag. 99. Si, inquit, in plantis spiritus sunt, quo loco generantur? Debet enim, ut in animalibus, ita & in ipsis plantis locus aliquis designari, in quo scaturiant, & ex quo in plantam influant. Deinde inquit: non est spiritus, ubi non est calor actu. At in plantis non videtur esse ullus calor actu.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
