# Hypomnemata physica 248

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/248

Nam si esset, utique aliquo modo sentiretur. Etenim qualitas tangibilis est proprium tactus obiectum. Ergo ubi est, necessariò percipi debet. Quomodo ergo in magno cumulo herbarum, in maximo acervo seminum, frumentorum, leguminum, non aliquis saltem exiguus perciperetur. Tertiò, calor & frigus sunt qualitates contrariae, & sui mutuò destructivae, & maior ac intensior sperat & corrumpit minorem; quomodo ergo ille in tam multis plantis tota hyeme perdurantibus, à frigore externo non extingueretur. Extinguitur enim ab externo frigore hiberno calor infinitorum animalium longè major, cur non extingueretur & plantarum, si in ipsis aliquis esset? Verùm levia haec sunt, ac tanto viro indigna. Prima enim non est opus, ut locus aliquis vel cavitas sit in plantis, in qua spiritus ille generetur, ut fit in animalibus: Sicut enim neque quid, quod ventriculo vel epati, in quo nutrimentum animalium generatur, respondeat, habent, sed vis illa nutritiva per totum corpus diffusa est: ita etiam spiritus ille in toto plantarum corpore generatur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
