Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 250
Unproofread scanNot analysed yet
Certè in granariis, etiam frigidissimae hyemis tempore, seminum acervi, qui paulò longiori tempore rutabulo commoti &deducti non fuere, calorem haud exiguum concipiunt, qui manu admotâ deprehendi potest. Imò illa ipsa semina diutius non commota tandem germinant. Tertiâ, quod spiritus ille &calor in plantis quibusdam (neque enim omnes frigore hiberno perdurant) extinguitur, mistionis ratio hoc facit. Alia enim est mistionis ratio in animalibus, &quidem his &illis, alia in hac vel illa planta. Anseres nudis pedibus in glacie ambulant: homo non potest. Rosmarinus levi frigore leditur, non abies. Aliquam tamen occultam &elemento stellarum analogam qualitatem concurrere, facilè Fieno largior.