# Hypomnemata physica 250

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/250

Certè in granariis, etiam frigidissimae hyemis tempore, seminum acervi, qui paulò longiori tempore rutabulo commoti & deducti non fuere, calorem haud exiguum concipiunt, qui manu admotâ deprehendi potest. Imò illa ipsa semina diutius non commota tandem germinant. Tertiâ, quod spiritus ille & calor in plantis quibusdam (neque enim omnes frigore hiberno perdurant) extinguitur, mistionis ratio hoc facit. Alia enim est mistionis ratio in animalibus, & quidem his & illis, alia in hac vel illa planta. Anseres nudis pedibus in glacie ambulant: homo non potest. Rosmarinus levi frigore leditur, non abies. Aliquam tamen occultam & elemento stellarum analogam qualitatem concurrere, facilè Fieno largior.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
