# Hypomnemata physica 257

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/257

Ut de papavere, tritico Turcico, & aliis plurimis non dicam; Nicotiana ita sese multiplicat, ut, qui primò numero, hinc pondere Nam omnia semina numerare, infiniti laboris foret) seminum rationem inire, & numerum computare velit, ex uno semine Tabaci plus quàm 300000. semina, & si omnia ista semina iterum secundò, & quae ex his proveniunt, tertio anno serantur, plus quàm 100000. seminum myriadas provenire inveniet. Tantum nimirum potuit benedictio illa Divina: Crescite & multiplicamini. Deinde & hoc de seminibus plantarum no- Duae partandum, in iis, ut in omnibus seminibus, duas tes seminis in plantis. esse partes, unam primariam, & quae sola seminis nomine digna; alteram, quae saltem tegumenti loco est. Illa constat animâ, quae vitae & formationis plantae autor est, & materia, è qua prima plantae rudimenta, radix scilicet, & prima germina constituuntur. Semina enim plantarum quocunque in loco humectata, & calore fota, extra terram quoque primum dehiscunt, & radiculas protrudunt, postea etiam prima germina: integrum verò plantae corpus, nisi è terra per radiculas primas alimentum attrahatur, formari è semine non potest.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
