# Hypomnemata physica 26

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/26

Et verum omnino est, illam dispositionem materiae, quâ apta est ad formae multiplicationem, in tempore fieri, & in momento tandem absolvi; nec semen vel pyri, vel pomi semen dici potest propriè, antequam complementum accidentium adsit. Verùm forma, dum hae praeviae dispositiones fiunt, non abest, & postea demùm eâ absolutâ & completâ emergit, sed jam adest, & illa ipsa, pro suae speciei ratione, materiam, in qua se multiplicare possit, disponit, & elaborat, atque in elaboratione eâ temporis spatium aliquod, quod in aliis longius, in aliis brevius est, pro formarum nobilitate vel ignobilitate, absumitur: cùm verò ultimam perfectionem & complementum materiae induxit, tùm jam forma, quae antea potentiam habebat sese multiplicandi, actu sese multiplicat, &, v. g.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
