# Hypomnemata physica 262

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/262

Equidem, qui semen maris tantùm activè in generatione concurrere statuunt, è multis difficultatibus, quae hîc obiiciuntur, facilè se expedire possunt. Medicis tamen plerisque contrarium placet, &, ut ita sentiant, tum aliis caussis, tum similitudine natorum se adduci putant, quâ foetus modò patri similes sunt, non solùm cum ex ejusdem speciei animalibus animal generatur, sed tum etiam, cùm ex animalibus diversae speciei generatio fit, in quibus & paternae & maternae animae opera manifestè apparent. Ita mulus ex equa fit & asino; hinnus ex equo & asina; è tauro & asino fortissimi muli; Indicus canis ex tigride; canis Leontomigus ex leone; canis fortis ex lupo & cane; Laconici canes ex cane & vulpe; musmus ex capra & ariete; ex pardo & leaena leopardus, & alia plura animalia: de quibus J. Baptista Porta, l. 2. Mag. Natural. Hi tamen ipsi ex dubiis objectis sese non ita difficulter exsolvere possunt. A Creatore enim haec sancita lex est, ut tanquam à duabus partialibus caussis unum principium, & una totalis caussa emergat, à qua unus motus & ἐνέργεια ad foetus productionem, certo tamen ordine se habens, proveniat. Neque quem hîc animarum vel formarum mistio offendere debet, ob quaedam ficta axiomata Metaphysica. Mas & foemina enim sunt ejusdem speciei, & propterea propag. anim. in gen. & brut. in spec. 263 pterea tam non est absurdum, animam utrius. que seminis conjungi, quàm absurdum non est, duas flammas uniri.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
