# Hypomnemata physica 263

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/263

Animarum mistionem non tam pro absurdo habuit Hippocrates, ut, lib. I. de vict. rat. text. 61. εἰ δὲ τς ἀπισταίη, ψυχὴν μὴ προσμίσγεσθαι ψυχῃ, ἄφρων ἐστιν. Si quis autem animam animae commisceri minimè sibi versuadeat, is ratione caret. Obiicit hic Fienus, de format. foet. qu. 6. Si semina miscerentur, & utriusque actiones concurrerent, effectus eorum semper esset mixtus, & semper semimasculinus & semifoemininus, & nullus unquam neque patrem neque matrem perfectè referens, sed semper medio modo sese habens. Praeterea putat, impossibile videri, quòd illae virtutes ita aequabiliter semper in unum effectum possint conspirare, quin frequenter deviarent, & pro una parte frequenter facerent duas, vel pro duabus unam, unâ scilicet conformatrice in hoc loco, & ex hac parte seminis, aliâ in alio, & ex alia parte eas fabricari conante; & quia tandem frequentissimè monstra in natura evenirent. Ex hac difficultate, ut modò dixi, facilè quidem sese Averroes & alij expediunt, qui in semine foemineo nullum activum principium esse statuunt. Verùm & ii, qui etiam principium activum, & ita etiam vim conformatricem semini foemineo inesse statuunt, hujus argumenti solutionem habent. Sexum geminum DEVM constituisse, & in omnibus animalibu. masculum & foeminam creasse, certum est. Cur autem sexum constituere voluerit, ejus sapientiae notum. Fabulatur quidem Plato, in Symposio, initiò nullum discrimen sexûs inter homines fuisse, & omnes tum hermaphroditas fuisse, sed ob fastum & arrogantiam Deum hominem in duas partes, virum scilicet & foeminam, dissecuisse, & utrumque sexum à se invicem ita decrevisse, ut alter sine alterius adminiculo nihil quidquam ad sui conservationem moliri aut praestare posset. Verùm sexus non saltem est in homine, sed & in aliis animalibus.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
