# Hypomnemata physica 264

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/264

Ad objectiones verò Fieni responderi potest, utriusque animae conjunctae semper apparere signum, & nullum esse animal, ut soboles non aliquo modo, sive in corporis formâ externâ, sive in moribus & aliis utrumque parentem referat; fierique potest, ut foetus mas sit, animo tamen matrem repraesentet. Ut tamen semper aequaliter utrumque parentem referat, necessarium non est. Si enim semen alterutrum fortius sit, eum parentem, à quo provenit, soboles magis referet. Nullo verò modo necessarium est, ut error aliquis in conformatione fiat, si animae duae conjunguntur. Sunt enim ejusdem speciei, & sicut, ut modò dictum, duae flammae, dum uniuntur, unum, & inseparabilem effectum edunt, ita duę animę conjunctae in unum effectum conspirant. Suntque etiam hujus rei exempla in plantis; de quo Scaliger, exerc. 106. sect. 6. ita scribit: Majus propag. animal. in gen. & brut. in spec. 265 Majus tibi dicam, quod tibi scire praestiterit ad generationis modum perscrutandum, quàm Cylindrorum omnium jura inutilia persequi. Palmularum ossa tria serito, totidem orientur inde palmae, ita demum distinctae, ut erant ossa ipsa.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
