Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 265
Unproofread scanNot analysed yet
Hi tres stipites actu unum hoc, quod est, existens sibi quisque, in unum actu coibunt; unica demum uno contenta stipite palma fient. Atque ex iis ita, non alio satu, exit arbor illa, quemadmodum prodit Theophrastus: unus, inquam, stipes numero, ex ternis truncis, ortu, materiâ, quantitate, loco separatis. Haec Scaliger. Habet nimirum quilibet stipes, &primò exoriens palma quaeque suam animam: nihilominus hae tres palmae in unam numero palmam coalescunt. Idque non solùm videre est in palma, sed &in omnium plantarum insitione, in qua suâ animâ praeditus est stipes, in quem surculus inseritur; suâ itidem surculus: ex surculo &stipite una planta &arbor fit, unâ animâ praedita. Imò non solùm ejusdem speciei, sed &diversae animae conjunguntur, ut dictum, &in generatione muli videre est, ubi asinae &equi animae uniuntur, ut ex partium conformatione manifestum est, ut &in pyri in pomum aliarum plantarum diversae speciei insitione. Ubi enim potentia est animae, &equi &asinae actiones apparent. Ideoque &hic cum Scaligero, in lib. I. de plantis, dicendum, ubi res constet, si opinio adversetur rei, quaerendam rationem, non rem ignorandam. Oogle 268. Hypomn. IV. Cap. IX. De gener. &caussa univoca vel cogitatione inveniri potest. Ova bombycum à quocunque calore temperato excludi, testatur Hieronymus Vida, Bombycum lib. I.