# Hypomnemata physica 266-2

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/266-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/266-2

contra, excludi, notissimum est. Imò Cairi calore fornacis pullos excludi Jul. Caes. Scaliger, exerc. 23. refert. In quibus modis omnibus nullum agens univocum dari potest, nisi anima in ovo latens. Ova autem animalium, utpote media inter semina plantarum & animalium, cum utrisque in quibusdam conveniunt, in quibusdam discrepant: seminibus plantarum in hoc respondent, quòd & animam, & materiam corporis formandi continent; praeterea cortice & membranis verum semen tegitur: in eo verò est differentia, quod plantarum semina, cùm terrae committuntur, ex ea hauriunt materiam corpori formando necessariam, atque ex seminis materia primae radiculae & germina saltem formantur, reliqua è materia è terra attracta: in ovis verò cùm anima corticibus suis ita vallata & conclusa sit, ut nihil extra attrahere possit, interim in ovo foetus propag. animal. in gen. & brut. in spec.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
