# Hypomnemata physica 267

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/267

269 tus poenè perfectus formetur: ova non solum animam & materiam primis foetus rudimentis formandis aptam; sed & materiam tali corpori perfecto formando & nutriendo necessariam continent. Cum seminibus verò animalium in eo conveniunt, quod semen primò omnino in testibus, & parte testibus analoga generatur, & semen statim à mare in foeminae uterum conjicitur; id quod non fit in plantis, quorum semina extra terram, nutricem earum, multis externis injuriis exposita sunt. In eo verò discrepant ovipara à viviparis, quod semen oviparorum, non, ut viviparorum in utero foeminae, sed extra perficitur, & propterea semen non liquidum, ut viviparorum semen manere, sed externo adminiculo & receptaculo tegi debuit. Quae vero intra se, vel in utero generant, & Vivipara. mnino generant semine patris & matris concurrente; quae semina quamprimùm in utero concepta sunt, anima sese exserit, & sibi idoneum domicilium fabricari incipit, quod ubi perfectum, Animal dicitur. Semen verò utriusque generantis & si animam in se habeat, tamen animal non est, neque ex eo animal fieri potest, nisi utrumque conjungatur. Animatum est, quicquid animam in se habet, eâque per se vivit: animal verò, quod animâ & corpore omnibus organis speciei cuique convenientibus instructo praeditum est. Semen verò alterutrius parentis in animal abire non potest, sed conceptus, edibzy G Google ptus, qui ex utroque constat semine, vel semine & sanguine menstruo, in animal evadit. Itaque nec mas in seipso generat, nec integrum essentiâ animal gignit, nec solus generat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
