# Hypomnemata physica 271

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/271

271 nem atttahere. Verùm respondeo ad minorem, falsum esse, quod uterus in animalibus sanguineis sanguinem ad formationem foetus necessarium attrahat, sed anima, quae est in semine, eum attrahit, & propterea etiam immutat. Sicut enim in plantis semen in terram conjectum, vel surculus vel bulbus ei commissus primò radices format & producit, per quas è terra alimentum attrahit: ita anima in semine format vasa umbilicalia, per quae sanguinem & spiritus attrahit. Deinde putat, facultatem generantem peculiari, opus habere organo; ac tale organum esse uterum, utpote cui simile, & magis accommodatum ad talem actionem in toto corpore non reperiatur. Verùm utrumque falsum. Primò enim vis immutativa non est organica, nec perficitur in parte, quatenus est organica, sed quatenus similaris, & suo calido innato praedita. Et quamvis ventriculus & epar, & aliae partes, quae substantiam aliquam immutant & generant, sunt organicae: tamen nihil immutant & generant quatenus sunt organicae, sed quatenus similares. Organicam verò constitutionem habent propter commodiorem receptionem, retentionem, & expulsionem. Ita ventriculus habet superius orificium, quod cibum & potum recipit, cavitatem, in qua eundem retinet, orificium inferius, per quod chylus generatus emittitur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
