# Hypomnemata physica 273

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/273

loquitur. At vis coctrix, immutatrix, formatrix, immanens est, nec transit de subjecto in subjectum, & in suo, ac proprio subiecto manens operationes suas perficit, non verò per membranas & excrementa suam vim ex utero transmittit. Putat equidem Joh. Gallego, hebetis esse intellectûs, dubitare, utrum anima matris possit animare internas foetus partes, quamvis sint membranis involutae. At ego nec subtilissimum quidem ingenium assequi posse existimo, quomodo anima absens, & loco distans, foetum animare possit. Sit enim, ut uterus aliquam alterationem in eo per membranas & excrementa illa aquosa in foetum efficere possit, animationem tamen efficere non potest. Ergo omnino in ipso semine esse causam conformationis, statuendum est. Quae communis Doctorum virorum sententia est, Aristotelis, 2. de gen. animal. cap. 1. 3. 20. 1. de generat animal. c. 20. 21. 4. de generat. animal. cap. 1. & alibi. dibzy G Google alibi. Galeni, lib. de foet. format. cap. 2. 3. 5. 14. lib. part. cap. 7. 8. aliorumque. Et omnino rationibus firmis ea utitur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
