# Hypomnemata physica 275

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/275

non rectè quaestionem format, dum scribit. Hîc non est quaestio, an anima post conceptionem in semen introducta sit efficiens conformationis, sed an semini ante conceptionem praeinexistens, & in testibus parentum genita. Nullo enim modo de posteriore quaestio est, sed hoc controvertitur; an semina parentum in utero conjuncta vim formatricem intrinsecam (quod ille concedit) & proinde animam (hoc enim necessariò sequitur) secum habeant. Sit enim sanè, ut ex hypothesi loquamur, ut in homine anima introducatur, & divinitas infundatur: tamen cùm in brutis talis infusio locum non habeat, eam statim in semine, & quidem à parentibus communicatam, adesse necesse est. Et id satis probat vel unicum, quod ipse Fienus affert argumentum, ut aliis opus non sit, quod tale est: Quod conformat, est intrinsecum semini, ut ipse, conclus. 3. probavit, Quod conformat, est aliqua anima. Nam conformaormatio est animae propria potentia. Ergo est anima semini intrinseca, seu anima seminis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
