# Hypomnemata physica 277

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/277

Vulgus enim Philosophiae est ignarum, nescitque ubi & quando fiat verè productio formae plantae, & essentialis generatio, & nescit distinguere inter actum primum & secundum, inter imperfectum & perfectum: & ideo unum pro alio sumit: & tum primum putat plantam generari, quando iam perficitur & operatur, & quando iam radices & folia producit: quorum productio non est ipsa plantae generatio, sed iam genitae operatio & perfectio. Haec Fienus. Et omnino, si Fienus, ut animae praesentiam in semine, dum fit conformatio, rectè agnovit, ita etiam propagationem & originem ejusdem agnovisset, è reliquis dubiis omnibus sese facilè expedivisset. Ista enim verâ sententiâ perceptâ dubia omnia facilè solvuntur. Nam etsi, qui contrarium sentiunt, multa proferunt: tamen nihil solidi ac firmi pro sua sententia afferre possunt: quod cùm agnoscant, ut Lectori fucum faciant, contra demonstrationis leges ea, quae in genere de semine & formatione animalium disputare debebant, in specie de anima & formatione hominis disputant; quae si suo loco & in genere examinantur, nihil roboris habent.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
