# Hypomnemata physica 278

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/278

Etenim cùm multi sint in ea sententia, animam humanam non per traducem propagari, sed corpori formato à Deo infundi, & praeterea anima humana immortalis sit: omnia illa absurda, quae ex animae humanę praerogativa contra animationem seminis obiiciunt, concidunt, si in genere, ita ut & brutis competant, proponantur. Nec enim monstrare possunt, unde anima & formatio corporis equi, leonis, canis proveniat, nisi cum semine anima à parentibus traducatur, atque illa in semine existens formationis corporis caussa sit, nec docere, quis illam in omnibus animalibus foetus delineationem inchoet, aut cur necessarium sit, ab alio formationem illam inchoari, ab alio perfici. Imprimis verò docere non possunt, quo modo ex ovis avium aves suae speciei, etiam alienae incubantis, vel ignis calore excludantur, nisi anima jam sit in ovoItaque cum in animalibus brutis argumenta illa nihil habeant roboris, pleraque etiam de hominis generatione prolata nihil valebunt. Et quamvis nonnulli inter conceptum & semen distinguant, & semen appellant illud corpus album in testibus genitum, & coitus tempore in uterum effusum; conceptum verò corpus ex semine in utero genitum, in quo animalis futuri delineatio aliqua jam facta est: tamen ij ipsi reddere rationem non possunt, unde anima in brutis (animam humanam enim, cùm propag. anim. in gen. & brut. in spec. 279 cùm de ea ob caussas antea dictas peculiaris disputatio sit, hic seponere libet) in conceptum pervenerit, si in semine non fuit anima, nec docere, quae caussa illam primam partium cujusvis animalis delineationem & figurationem inchoaverit. Nam quod lohan.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
