Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 279
Unproofread scanNot analysed yet
Gallego de la Serna dicit, eam ab utero accipere, omnino falsum. Ita enim saltem mater generaret, cùm sola animam daret; pater verò solùm materiam praeberet. Sed videamus eorum objectiones. Primò quidem plurimi obiiciunt, &in eo etiam triumphant, quod nihil sit animatum, nisi corpus, &ejus partes; semen verò sit excrementum, &quaedam superflua humiditas, in testibus genita, quae habeat se sicut chylus in ventriculo, sanguis in epate &corde, lac in manimis. Verùm enim verò nullius momenti est haec ratio, ut etiam infra, cap. 4. dicetur. Etenim primò Argumenpetitio principij, &hoc ipsum in quaestione torum, qua contra aniest, an tantùm corporis partes, an verò etma in seiam semen sit animatum. Nam licet semen ir mine anitestibus generetur, sicut chylus in ventricumalium brasenlo, &corporis alimentum non sit: tamen tiam obiinon sequitur, quod excrementum sit. Datur ciuntur, enim tertium, quod in viventibus generatur, refutatio. quod seu fructum, seu semen nomines, perinde semen non est; idque evidenter semen plantarum docet. ist excreEquidem nonnulli excipiunt &dicunt, esse mentum. diversitatem inter semen plantarum &animalium, &semen plantarum non esse simile semini animalium, sed conceptus animalium in utero iam facto. Verùm sit sanè ita; tamen eo ipso probatur, generari aliquid in animalibus etiam, quod neque pars corporis est, neque alimentum, neque excrementum. Neque contrarium probat, quod Ioh. Gallego de la Serna, de princip. generat. lib. 2. cap. 5.