# Hypomnemata physica 281

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/281

tate alimentum animam accipit: tamen postquam à facultate coctrice semen eam dispositionem accepit, ut possit animae idoneum subjectum esse, anima, quae est in corpore animato, ei sese communicat, tam in plantis, quàm in animalibus: quod postquam à generante separatum est, animae, quam possidet, & à generante accepit, vi & potentia novum individuum constituere potest. Etenim in illis etiam primò semen à coctrice elaboratur: ubi verò semen jam elaboratum & maturum factum est, tunc ei sese communicat anima. Idem fit in animalibus, neque ullâ ratione aliud demonstrari potest; nisi quod in animalibus, utpote perfectioribus, operosior est apparatus, & cùm pater, tum mater ad foetum constituendum aliquid communicat; neque semen in terram, sed in uterum conjicitur. Neque quem id offendat, quod seminis animalium alia viSeminis detur ratio, quàm seminis plantarum, & quòd plantarum semina plantarum variis ac miris modis con& animaformata sunt; semina animalium verò liquoium differentia. rem lacti similem repraesentant. Etenim cùm semina animalium in uterum matris statim coniiciantur, & ab eo foveantur, ac in eo sanguinem foetui formando necessarium accipiant, non est opus, ut externis ejusmodi munimentis, sicut semina plantarum, & ova contra externas injurias defendantur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
