# Hypomnemata physica 282

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/282

Secundò, Job. Gallego de la Serna, lib. 3. de princip. semin. cap. 5. se ita probaturum promittit, semen saltem esse materiale generationis principium, ut nullus, nisi stupidus & protervus sit, qui istud negare deinceps ausit. Verùm grandibus istis promissis non stat, & levia sunt, quae affert, argumenta. Primò enim, inquit, semen est multo imperfectius generante & foetu generando. Est enim excrementum quoddam generantis. Verùm respondeo; & semen plantarum, quod ipse animatum esse concedit, est imperfectius, & generante, & plantis, quae ex eo producuntur, non quod animâ careat, sed quia expressis organis destituitur, quae potentiâ tamen latent in semine, quod eorum ideam in se continet, & ab ipsa anima fabricantur. Quod verò semen saltem sit excrementum, antea jam refutatum est. Deinde putat, quod virtus ejusdem speciei non possit recipi in materia distinctae speciei. Forma verò seminis differat à forma cujuscunque individui ejusdem speciei. Verùm naturam seminis non rectè intelligit. Equidem verum est, animam non posse persistere modo perfecto, & durare diu, nisi in corpore sibi idoneo, & necessariis sibi organis instructo; at quod non possit propagari per corpus diversum, semen scilicet, & in eo tamdiu persistere, donec simile sibi corpus generet & aedificet, id falsum esse ipsa experientia testatur, atque id ipse ancea dibzy G Googl propag. anim. in gen. & brut. in spec. 283 tea in plantis concessit.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
