# Hypomnemata physica 287

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, 287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/287

Verùm negatur, quod nutritio communissima animae sit actio, sed vivificatio est communissima animae actio. Nutritio verò saltem est corporis jam formati, & cùm nutrimentum adest. Hinc semen hordei, tritici, vel alterius, etiam in granario vivit, quod etiam Joh. Gallego concedit, sed non nutritur, quia non est in loco convenienti, in quo foveri, & alimentum accipere possit. Octavò obiiciunt, si semen animatum sit, & uterque parens id conferat, animam fore quiddam compositum ex anima patris & matris. Verùm mixtio & compositio, ut supra etiam dictum saltem competit rebus diversae speciei: si verò ejusdem speciei specialissimae res coeant, nulla fit compositio; neque ignis, qui à diversis flammis accenditur, compositus dicitur, Et supra exemplum de palmis è Scaligero allatum est. Et istud exemplum etiam Fort. Licetus, de perfecta constitutione hominis in utero, cap. 8. affert; quod insitione, quae fit, cùm surculus trunco immittitur, duae, imò sępe plures animae coeunt, & tamen arbor illa non nisi una est, & non nisi unam animam habet.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
