# Hypomnemata physica 29

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/29

semen in pomo primùm sit album & immaturum, deinde nigrum fiat & maturum, aptumque, ut animam pomi in se recipere, & etiam dibzy G Google ab arbore separatum retinere possit: in semine iam maturo, & quod iam animam pomi habet, non dicitur adesse privatio, quia iam anima adest, sed in illo ipso semine, quod in momento maturitatis est, & quod proximè aptum est, ut animam suscipere, & licèt ab arbore separetur, secum retinere possit; dicitur adesse privatio: & privatio tum est vltima illa dispositio seminis, ad formam pomi recipiendam & propagandam apta. Secundò, quia tamen in semine illo maturo adest anima saltem actu primo, & ob defectum organorum nondum vulgò Pomum appellatur, sicut nec ovum gallina, eadem de caussa, nominatur: si quis & ob absentiam organorum ad actiones pomi & gallinae edendas necessariorum, dispositionem illam, quae est in semine & ovo animato ad recipienda organa & actiones actu secundo exercendas, privationem dicere velit, & statuere, in ovo esse privationem gallinae, quia in eo est proxima potentia, ut ex eo fiat gallina, animâ & corpore perfecto constans, cum eo non pugnavero; modò concedat, in tali semine & ovo non esse privationem animae simpliciter, utpote, quae actu primo iam adest, sed privationem animae organis corporis ad actiones edendas necessariis instructae. Et video sanè Doctissimos Aristotelicos, cum animadverterent, aliter sententiam Aristotelis de privatione explicari vel defendi non posse, Hypmon. I. CAP. IV. posse, in hanc sententiam descendere. Una eademque res est, inquiunt, quam Aristoteles nominat privationem, & quam etiam formam nominat, cuius absentia suo modo sit privatio, diverso scilicet respectu. Est in semine anima formatrix, antecedens animam, cui parat illud domicilium, seu, ut Zabarella, de facult. anim. cap. 11. semen animatum est materia quaedam abscissa ab ipsomet animali generante, retinens vim activam & generativam alterius similis animalis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
