# Hypomnemata physica 297

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/297

Videtur enim ad minimum biduum aut triduum requiri, prius quàm ipsae possint esse perfectae; cùm structuram satis artificiosam habeant, & venulas ac arteriolas per substantiam suam decurrentes, quae non possunt temporis momento conformari. Quod autem conformat foerum, illud etiam conformare membranas, probat hoc modo: Entia non sunt temerè & citra necessitatem multiplicanda. Una verò eademque anima potest omnem, quę circa semen peragitur, praestare conformationem. Omnium enim partium conformationem simul & semel, & eodem tempore incipit, etiamsi non omnes aequè citò appareant perfectae. Et proinde plures animae, quae conforment, non requiruntur. Neque ulla alia anima, vel vis, quę membranas has conformet, dari potest, quàm anima rationalis in semine, quod, quaest. 8. prolixè probat. Imò facere membranas, esse munus illius conformatricis, quę foetum conformat, porrò monstrat. Primò enim membranae foetus gratiâ formantur, iisque semen obducitur, ne sordibus uteri & languine menstruo conspurcetur, ne semen diffluat & utero excidat, & ne spiritus in eo exhalent. Secundò, membranae formantur ex eadem materia, è qua foetus, semine nempe, & proinde ab eadem conformatrice. Tertiò, membranae vivunt.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
