# Hypomnemata physica 298

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/298

Ergo formatae sunt ab illa anima, quâ vivunt. Quartò, vasa umbilicalia conformantur ab eadem caussa, à qua foetus. Ergo & membranę. Debent enim membranae cum venis umbilicalibus aptè conjungi, & vasa umbilicalia debent ipsis vestiri, & ipsas perforare & pertransire. At illa unio & connexio non potest fieri à conformatricibus diversis. Ridiculum verò est, putare, membranas non fieri ab ulla vi formatrice, sed solùm generari à calore uteri, sicut crusta panis à calore furni, & pellicula in lacte à calore ignis, Generatio enim membranarum, & cum vasis umbilicalibus connexio, longè artificiosior est, quàm ut per solam exsiccationem à calore fieri possit; neque fit ex necessitate materiae, sed specialiter à natura intenditur, utpote sine qua foetus ex semine conformatio fieri non potest. Membranas autem jam quinto vel sexto die esse conformatas, ipsa experientia, & Medicorum observationes testantur, ut ex Hippocrae, lib. de Natura pueri, ubi de psaltria agit, quae genituram sexto die à conceptione pelliculo obductam ejecit, Galeno I. de semine, cap. 4. ubi saepenumero mulieribus post tres aut quatuor à conceptione dies semen ipsum membrana circum volutum excidere scribit, & Macrobio, in somn. Scipionis, lib. I. cap. 6. patet, & omnes recentiorum Medicorum observationes confirmant. Secundò idem probat eo, quod ad animae introductionem (ex hypothesi sua loquitur, aliàs propagationem dicere posset) non est opus alia actione, quàm ut semina in utero virtute & calore ejus misceantur, fermententur, & actuentur.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
