# Hypomnemata physica 3

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, HYPOMNEMA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/3

Prius principij genus quod attinet, cùm solius Dei nutu, quod omnes sanae mentis concedunt, omnia regantur; ab eodem etiam, ut efficiente causa, pendere necessum est: & cùm, antequàm res omnes naturales fierent, nihil dari possit, quàm Deus Ter. Opt. Max. eum rerum omnium naturalium primum autorem constituamus, necesse est; qui, cùm nihil esset, nisi Ipse, & nulla, quam elaboraret, vel misceret, materia daretur, ex infinita bonitate, sapientia, & potentia res, quae non erant, ut fierent, jussit. Id quod suo modo saniores etiam Philosophi concesserunt, etsi rem ipsam satis clarè non explicaverint. Ut aliorum mentionem non faciamus, Plato equidem mundi ortum comprobavit, à quibusdam autem, quae mundi ortum concernunt, assensionem cohibuit. Etenim, quod mundus non à natura, non à fortuna, non temerè productus sit, sed quod à divina voluntate, nullâ necessitate adstrictâ, effluxerit, constanter affirmat. Utrum autem ab aeterno materia quaedam à Deo profecta sit, totaque simul hâc rerum varietate formata, an, cùm informis priùs esset, post infinitum tempus eam tot formis exornaverit, aut, quod reliquum est, utrumque simul in tempore praestiterit, neque ait, neque negat, & ita de mundi ortu disserit, ut, in quamcunque partem totam illam disputationem, quam, in Timaeo de ipso habet, convertas, omnes has opiniones induere possit. Quod & de aliorum Philosophorum, ante Platonem, sententijs dici potest. Et hinc factum, ut, qui Platonem tempore subsecuri dibzy G Google cuti sunt Philosophi, in varias partes abierint. Aristoteles equidem, etsi Deum mundi conditorem agnoscat, dum, 2. de generat. & corrupt. cap. 10. text. 19. scribit: συνεπλήρωσε ὁ θεὸς τὸ ὅλον: Deus universum complevit, &, 30. sect. problem. 5.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
