# Hypomnemata physica 30

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/30

Semen enim humanum habet insitam vim activam, quâ, ut inquit Aristoteles, 2. Phys. est natura humana non tanquam forma, sed tanquam artifex & agens proximum. Quapropter priore respectu, est internum principium rei formandae; & licet non informet compositum illud, quod nondum est: tamen informat semen, ut hinc dicatur humanum, caninum, equinum, &c. Itaque Aristoteles vocat privationem εἰδός πως. 2. Phys. cap. 1. t. 15. quodammodo formam, in collatione ad formam posteriore modo spectatam, nempe compositi. Quatenus ergo materiam disponit, ac partium informandarum architecta est ex semine, quod actu informat, eatenus dicitur privatio. Estque reverâ substantia, & comparative tantùm dicitur μὴ ὅν, non Ens, ratione formae partes ex semine generandas animaturae. Nondum enim habet officium formae. Ita cum mica salis accipiendum est illud, lib. 2. de gen. animal. cap. 1. ubi Philosophus docet, animam potentiâ esse in semine.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
