# Hypomnemata physica 300

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/300

Nonâ, animam rationalem esse primam ac solam in foetu, & nullam aliam praecedere eam. Decimâ, animam rationalem in homine conformare & organizare corpus proprium, seu corporis formam esse. Vndecimâ, animam rationalem jam esse praesentem tertio circiter à seminis conceptione die. Atque ita ex foetûs formatione accuratè & liquidò perspexit, totam foetûs formationem circa tertium diem, imò in fine secundi, aut potiùs (cum natura ne momento sit otiosa) quamprimùm semina in utero mista sunt, ab una & eadem anima inchoari, continuari, perfici, & absolvi. Quod ita clarum est, ut omnes, qui contrarium statuunt, in absurdissimas opiniones incidere necesse habeant. Verùm cum iam ante tertium etiam diem, ut mox dicetur, operationes quaedam, & formatio fiat, non monstrat, quidnam illam formationem, seu in homine, seu in brutis, perficiat. Deinde argumenta ejus non plus probant, quàm animam hominis rationalem mox à principio formationis praesentem esse: non verò probant id, animam hominis circa tertiam diem à Deo Opt. Max. infundi, aut potiùs, ut loquitur, increari.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
