# Hypomnemata physica 303

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/303

Unicum tantùm superfuisset, inquirere, an in propagatione anima humana peculiare quid prae brutorum animabus habeat, & cùm formatio membrorum, quam ipse pro argumento praesentis animae habet, non primùm tertio die, sed mox in primo conceptionis momento incipiat, probare debuisset, cur illa formatio mox praesentis animae indicium esse non debeat. Deinde nec hoc argumenta Fieni probant, demum tertio die animam in semine esse praesentem. Cùm enim, ut ipse concedit, natura ne momento quidem otiosa sit, sed mox: concepto semine incipiat operari, & statim à primo conceptionis momento operationes in semine incipiant, &, ut modò ex Galeno, de semin. cap. 4. post tres aut quatuor à conce ptione dies, seme jam membranâ inclusum sit, membranae verò, ut Fienus probat, ab eadem anima formentur: certè ante tertium diem animam adfuisse, & mox à primo conceptionis homento opus formationis corporis humani aggressam esse, necessariò concluditur. Confirmant id abortuum observationes. Hippocrates, de nat. pueri, scribit, se vidisse genituram sex diebus in utero retentam, & foras prolapsam, quae hoc modo sese habuit: Ut si quis ovo crudo externam testam undique auferat, in quo interiore membranâ contentus humor pelluceat. Ad hunc ferè modum se habebat liquor ille, praetereaque ruber erat & rotundus. Conspiciebantur autem fibrae albae & tenues in membranâ cum sanie crassa & rubra contentae, & ipsa membrana exteriore parte cruore ad instar sugillatorum suffusa erat.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
