Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 304
Unproofread scanNot analysed yet
In cuius medio tenue quiddam exstabant, quod mihi umbilicus esse videbatur, &per illum primùm respirasse, ex eoque protendebatur membrana tota genituram complectens. Idemque Hippocrates, lib. de carnibus, genituram in utero acceptam in septimo die habere quaecunque corpus habere decet; &abortum hoc tempore factum in aquam injectum omnia diligenter inspicienti omnium partium rudimenta exhibere docet. Similiter scribit Felix Platerus, in quaest. medic. quaest. 1. se multos annos plurimos abortus vidisse quae primâ septimanâ ita se habuerint: Exsurgit, inquit, primùm vis illa procreatrix in semine latens &recondita, ac insigniores seminis portiones, quae à tribus parentum principiis defluxerunt, in tres, quasi bullas spiritibus turgentes disponit, quae cerebri, cordis &jecoris sunt rudimenta, in exiguo corpusculo conclusa, reliquasque illi adhaerentes portiones, in artûs, illique ad nata membra ruditer segregat, quae primâ septimana ferè perficiuntur, ita ut tum rejecto per abortum embryone, informis talis massula, ex semine veluti concreta, Dog creta, rotunda &convoluta, tribus hisce bullis distincta appareat.