Latin
CAPVT X
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 306
Unproofread scanNot analysed yet
ait: Si mulier aliquando partum experta fuerit, &advertit, quando genitura non exciderit, sed intus remanserit, sciet, quâ die conceperit. Quibus rationibus moti, Tertullianus, lib. de anima, &cum illo multi Latini statuerunt, &in ipso &ex ipso seri hominem, &vivum esse à primordio semen. Et ex Graecis Gregor. Nyssenus, de anima &resurrect. scribit: Posteriorem esse originem animarum, ipsasque recentiores esse corporum constitutione nemo sanâ mente praeditus in animam induxerit; cùm manifestum sit, quòd nihil ex inanimis vim in sese habeat movendi, itemque crescendi. At eorum, qui in utero aluntur, neque augmentum &incrementum, neque de loco ad locum motus controversus est. Relinquitur ergo, ut censeamus, unum &idem animae &corporis constitutionis principium esse. Ac quemadmodum terra, si surculum à radice avulsum acceperit, arborem inde efficit, non ipsa vim augendi inijciens, sed incrementi duntaxat materiam, atque subsidium impartiens: ita dicimus, etiam id, quod ex homine avellitu semen) ad hominis sationem, ipsum quoque aliquo modo ANIMALesse, &ex animato animatum. Et porro diQuomodo simile simile generet. 307 rò dicit, omnes animae facultates in semine esse, occultas tamen, quae in tempore atque ordine emergant, ut sese exserant.