# Hypomnemata physica 306

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/306

ait: Si mulier aliquando partum experta fuerit, & advertit, quando genitura non exciderit, sed intus remanserit, sciet, quâ die conceperit. Quibus rationibus moti, Tertullianus, lib. de anima, & cum illo multi Latini statuerunt, & in ipso & ex ipso seri hominem, & vivum esse à primordio semen. Et ex Graecis Gregor. Nyssenus, de anima & resurrect. scribit: Posteriorem esse originem animarum, ipsasque recentiores esse corporum constitutione nemo sanâ mente praeditus in animam induxerit; cùm manifestum sit, quòd nihil ex inanimis vim in sese habeat movendi, itemque crescendi. At eorum, qui in utero aluntur, neque augmentum & incrementum, neque de loco ad locum motus controversus est. Relinquitur ergo, ut censeamus, unum & idem animae & corporis constitutionis principium esse. Ac quemadmodum terra, si surculum à radice avulsum acceperit, arborem inde efficit, non ipsa vim augendi inijciens, sed incrementi duntaxat materiam, atque subsidium impartiens: ita dicimus, etiam id, quod ex homine avellitu semen) ad hominis sationem, ipsum quoque aliquo modo ANIMALesse, & ex animato animatum. Et porro diQuomodo simile simile generet. 307 rò dicit, omnes animae facultates in semine esse, occultas tamen, quae in tempore atque ordine emergant, ut sese exserant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
