Latin
CAPVT XI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 308
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etsi negant Medici: hoc tamen certum est, si à semine aliquid corporis provenit, id planè exiguum esse, ac prima saltem corporis lineamenta; ipsum verò corpus à sanguine matris formari, animam potius patrem conferre, scribit Aristoteles, 1. de gen. anim. cap. 20. τὸ μὲν ἄρρεν, inquit, παρέχεται τὸ τὲ εἶδος καὶ τὴν ἀρχὴν τῆς κινήσεως i το δὲ θῆλυ τὸ σῶμα, καὶ τὴν ὕλην. Mas quidem praebet formam, principiumque motus: foemina autem corpus, materiamque. Et quod supra in genere de ortu animarum diximus, idem hîc repetendum est, nimirum, sistituatur, animam formato jam corpori iniundi, sequi, eos, qui jam mortui sunt, generare. Cum enim unio animae cum corpore sit generatio; at verò, ex eorum sententia, qui statuunt, animam creatam à Deo infundi, anima demum 40. die, vel etiam tardiùs, infundatur, atque interim fieri possit, ut parens moriatur: vel parens ille sobolem generasse dici non potest, vel dicendum, mortuum generare. Deinde putant nonnulli, nominem sibi simile generare secundum speciem, quatenus generationis terminus &finis est integra natura humana, &quatenus non nascitur, &in lucem ogle Quomodo simile simile generet. lucem prodit, secundum ordinem à Deo sancitum, nisi constans corpore &anima rationali. Verùm haec responsio non sufficit. Neque enim de partu hominis quaestio est, sed de generatione, quae non fit in partu, sed in legitima conjunctione maris &foeminae secundùm Dei ordinationem. Neque solùm in lucem prodit homo, sed &homo concipitur, sicut de Caino dicitur, Genes. 4. v. 1.