# Hypomnemata physica 310

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/310

CAPVT XII. An DEVS, vel λόγος πλαστικὸς corpus humanum formet? Einde cùm id, quòd eos, qui animam in semine esse negant, maximè urget, sit corporis humani formatio, ne hîc etiam veritati victas manûs porrigere cogantur, varij varia effugia quaerunt. Cum enim admirandam illam falticae corporis nostri structuram & conformationem nemo negare possit, varij varias caussas ejus, ne eam animae statim in semine praesenti tribuere cogantur, comminiscuntur. Et primò quidem hic nonnulli ad rerum omnium caussam primam, Deum, confugiunt. Ita Alphonsus à Catanza, ICtus Hispanus, tract. de part. nat. & legit. cap. 1. cùm alias caussas omnes, quas alii afferunt, rejecisset, tandem primam formationis humanae caussam statuit DEXM, divinamque potentiam & sapientiam; adducitque pro sua sententia illud Psalm. 118. v. 73. Manus tuae fecerunt & praeparaverunt me. Et, Iobicap. 10. Manus tuae finxerunt me. Nonne sicut lac liquefecistime, & tanquam caseum coagulasti moCute & carne circumvestijsti me, atque ossibus & nervis cooperuisti me. Verùm enimverò, equidem vel λόγος πλαστικὸς corpus human formet. 311 dem sapientia & potentia Dei satis in formatio ne corporis elucet: at ideo caussa proxima & sola conformationis non statuenda est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
