Latin
CAPVT XII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 311
Unproofread scanNot analysed yet
Apparet enim eadem sapientia &potentia etiam in animalium, imò plantarum formatione; &de liliis agri Salvator, Matth. 6. v. 30. dicit, quòd DEUS ea vestiverit. Sicut ergo inde concludere non licet, quod DEUS solùm caussa sit formationis corporis plantarum &animalium brutorum; ita nec concludere licet, quod sit causa proxima corporis humani. DEUS enim caussa Physica non est, sed causa prima &universalis, non Physico motu, sed eminenti &ineffabili modo, ac suâ praesentiâ res omnes conservans, fovens, &in actionibus suis obeundis gubernans. Qui etsi in principio mundum atque omnia, quae in eo sunt, creavit: naturam tamen dedit, quae ordinaria DEI potentia est, cujus lege jam rerum generatio perficitur. Sapientia equidem, &potentia illa infinita, est primaria in Creatore: is tamen caussis secundis artificiosa opera perficiendi vim dedit, quae ipsae etiam reverâ agunt, ut supra, cap. 2. monstratuum. Itaque etsi negari non possit, DEUM, ut causam primam &universalem, in hoc opere concurrere: de quo Dei, ut caussae primae cum caussis secundis concursu allegat. loc. dictum est, tamen causam non esse, vel ex eo patet quod errores quandoque in conformatione comorum viventium accidunt; quod 312 Hypomn. IV. Cap. XII. AnDEUS. quod non fieret, si Deus esset caussa proxima conformationis. Is enim sunt quam in agendo etrat. Neque caussae Physicae illorum errorum reddi possent; quod tamen Medici faciunt, dum vel à materiae vitio, vel loci incommoditate, vel matris imaginatione, tales in conformatione errores provenire rectè demonstrant.