# Hypomnemata physica 313

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/313

Secundò, cùm propria non nisi uni & suo subjecto insint, vis πλαστικὴ haec primò in semine esset in uno subjecto, postea cùm animae jungeretur, in alio. Tertiò, cùm vis πλαστικὴ, ut ex corporis augmentatione, & partium amissarum regeneratione, ut praecipuè in plantis & animalibus brutis patet, propria sit animae potentia, nullibi esse potest, nisi ubi est anima, & ubi est, firmiter & demonstrativè concludere licet, ibi esse animam. Quartò dicitur, sed non probatur, quod accidens aliquod communicatâ virtute possit producere substantiam. Nullum enim accidens agere quidem potest, multo minùs substantiam producere valet, nisi à forma, à qua fluit, & potentiam agendi habet, dirigatur, ut satis supra, cap. 5. de instrumento separato dictum. Verùm quocunque etiam modo vim hanc πλαστικὴν explicent, nisi animam semini inesse statuant in difficultates inexplicabiles se involvunt. Si enim statuatur esse substantia, frustra multiplicantur Entia. Et cùm ei omnia, quae animae propria sunt, competant, cur non anima sit? Si verò sit accidens, nullum habebit subjectum, & ultra vires aget.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
