Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 314
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. An plures sint in homine Animae? Lij verò, cùm animae praesentiam in semiAne negare non possint, &ab ea corpus foetûs formari concedere necesse habeant, nec tamen animam rationalem in prima statim conceptione praesentem concedere velint, plures animas in homine comminiscuntur, parum tamen solidis rationibus nixi, sed imprimis Aristotelis autoritate adducti, qui, 2. de generat. animal. cap. 3. docet, hominem primo vivere anima vegetante, hinc sentiente, tertiò rationalem accipere. Verba Aristotelis ibi videantur. Quis tamen verborum Aristotelis sensus sit, tam controversum est apud Aristotelis Interpretes, quàm quod maximè Primò enim quidam animam quamcunque simplicem esse substantiam, &ita etiam non primò vegetantem, hinc sentientem produci, tandemque rationalem supervenire statuunt, sed existimant, unam &eandem animam in conceptu primo edere operationes animae vegetantis, postea sentire, movere, tandem rationalis facultatis operationes exserere.