# Hypomnemata physica 315

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/315

Nam cum anima non possit facultates suas exserere, nisi idoneis instrumentis instructa sit, & actiones maximè necessarias primò edat, at verò ad nutritionem pauciora requirantur instrumenta, & ea primò statim maximè necessaria sit, eam etiam primò institui; cùm verò sensus & ratiocinatio plura instrumenta requirat, etiam progressu temporis eas exseri operationes, ubi corporis organa magis absoluta sunt, docent. Alij, contrà, hanc interpretationem reiiciunt, nec verbis Aristotelis consentaneum esse dicunt, dum, loco alleg. expressè scribit, animam vegetantem primò haberi in conceptu; sensibilem, quâ animal est, tempore procedente recipi; ut & rationalem, quâ homo, & hanc solùm extrinsecus advenire. Cùm ergò ipsi Aristotelis Interpretes de mente ejus dubitent, rectissimum est, si sepositâ, quod omnino in veritatis indagatione fieri debet, autoritate, rem ipsam consideremus, & rationibus tantùm agamus. Quod si fecerimus, inveniemus, veritati maxime consenta neum esse, statuere, in homine unam esse animam rationalem scilicet, virtutibus tamen omnium inferiorum instructam, & facultate vegetandi & sentiendi praeditam. Sique verba Aristotelis hunc sensum admittunt, de quo jam non disputo, is satis commodus est. Etenim, quod primò tenendum, anima essentia simplex est, & unica est in quolibet vivente anima, diversis tamen facultatibus instructa. In planta qualibet est anima specifica; ea tamen varias facultates habet, nutrit, auget, semen generat, & praeterea suae speciei proprias actiones edit, aliasque proprietates & actiones rosa, alias rosmarinus, alias rhabarbarum, alias helleborus, alias taxus habet: Quodlibet animal nutritur, augetur, sibi simile generat, sensus varios habet, movetur, & tandem quod suae speciei proprium est, peragit; aliasque proprietates & actiones habet apis, alias formica, alias ovis, alias corvus, clephas, simia: quae quidem non sunt rationales, ut tamen intellectus specifica est hominis proprietas: ita & illae praeter sensum & motum, quae omnibus animalibus communes actiones sunt, specificum quid obtinent.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
