Latin
CAPVT V
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. De Rerum Naturalium consensu &dissensu. ITT autem omnium actionum caussa prima formae sunt: ita etiam propter formas omnium rerum naturalium est consensus &dissensus, atque alia sese amicè appetunt, &uniuntur, alia sese aversantur &fugiunt. Similia enim maximè appetunt unionem. Quod enim non est unum, ne est quidem. Ita quod est à suo simili separatum, videtur &illud defraudare, &ipsum ab illo defraudari essentiae quasi complemento. Neque enim duo ignes dico sunt, sed unus divisus, scribit Scaliger, exerc. 310. sect. 2. Cum ergo res quaelibet sui conservationem postulet; eam consequitur cùm fuga contrariorum, tùm motu ad similia, &similium attractione. Hinc ignis igni unitur, aquam verò, ut contrarium, fugit, &contra. Hinc aqua in aërem vel pulverem effusa vel sparsa sese in guttulas globosas cogit, ut se à terra &aëre tueatur. Hinc parva flamma à majore velocissimè attrahitur, aut minor ad maiorem movetur. Idem fit in aëre. Hinc bullae illae, quae in aqua fiunt, una ad aliam appellit, &eò velocius, quò proprior fuerit. Ita, ut Plinius, lib. 2. cap. 105. scribit, naphthae magna cognatio ignium est, transiliuntque protinus in eam undecunque visam. Ita ferunt Derer. natural. consens. &dissens. 33 ferunt à Medea pellicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapta. Hinc videmus, si in oleum vel pinguedinem calentem, item plumbum vel antimonium fusum, aqua inspergatur, ignem fugere ab aqua ut hoste, flammam excitare, &in altum evolare, ita ut interdum aquae in oleum vel pinguedines fusę incendiis aedium occasionem dederint. Diversum quidem hic sentit Hieronymus Fracastorius, qui, lib. de sympath. &antipath. cap. 5.