# Hypomnemata physica 322

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/322

Etsi enim reverâ aliquid in natura sunt: tamen seorsim non subsistunt, & nullibi & nunquam separatim exsistunt, nisi in mente, non secus ac ens, substantia, corpus: ideoque non multiplicant rei essentiam. Secundò, obiiciunt, quòd, si in homine non sit anima vegetans & sentiens, sed saltem facultates illarum, potentiae jam erit potentia. Verum hoc non sequitur, neque à facultate sentiente fluit vegetans, vel sentiens à rationali, sed omnes tres facultates immediatè ab una anima fluunt, sicut ab eadem forma ignis caliditas & levitas. Tertiò aiunt: Ubi operatio alicujus formae, ibi ipsa est forma; sed in homine praeter intellectum sunt operationes aliarum animarum propriae, ergo & aliae animae. Verùm idem respondetur, quod ad primum argumentum. Neque facultas vegetans vel sensitiva sunt potentiae, quae à peculiari & specifica aliqua forma proveniant.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
