# Hypomnemata physica 323

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/323

Rosa, violae, salix, quercus, canis, leo, bos, dantur ut species viventium, sed nulllibi existit vegetans, quod per se speciem aliquam constituit: sed vegetans & sentiens, Goos tiens, ut antea dictum fuit, etsi à mente nostra seorsim concipi & considerari possunt, tamen in natura nullibi & nunquam separatim exsistunt. Et quid de brutis respondebunt, de quibus eadem quaestio locum habere potest? Cùm enim equus formatur, actio illa ad facultatem vegetantem pertinet, & facultatis formatricis opus est, sed vegetans illa facultas non peculiaris anima est, diversa à sensitiva & specifica, quae hinnit, (haec enim nota ignotam equi formam specificam vulgò describere solent) sed ejusdem animae hae facultates sunt, quae organa ad nutritionem, utpote imprimis, & maximè necessaria primò format; postea reliqua. Quartò obiiciunt: Ubi sunt operationes genere differentes, ibi etiam dantur formae differentes; at in homine sunt operationes genere differentes, vegetatio, sensatio, intellectio. Ergo & animae genere differentes. Verùm diversae operationes saltem arguunt diversas formas, ubi sunt diversa subjecta. At in tino subjecto diverse operationes possunt provenire ab eadem forma. Quintò oggerunt: si anima humana esset simplex natura, non composita ex essentia rationali & anima sensuali ac vegetali, per eandemplane animam homo esset & homo, & animal, & vege tans, & cùm, quicquid homini competit per formam specificam id illi competat per se primi homo esset per se primò & homo, & animal, & vegetans.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
