# Hypomnemata physica 326

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/326

non dicamus, sed de infante jam edito, habere ipsum animam perfectam, extra dubium est; interim non statim ambulat, non loquitur, non ratiocinatur, verùm progressu temporis haec pręstat; sed statim nutritur & augetur: ubi verò organa ad reliquas actiones necessaria absolvuntur & perficiuntur, ea omnia praestat. Atque hinc adeo accidit, ut, etsi generatio ad vegetantem facultatem pertineat tamen non exseratur ante duodecimum vel decimum quartum annum; etsi sensitivae & rationalis animae operationes prius exerceantur. Et ponamus sanè, animam rationalem peculiare quid obtinere: tamen caussa nulla dari potest, cur non, ut in plantis, quod negari non potest, in omnibus animalibus reliquis omnes actiones ab una anima proveniant, & anima cujusque animalis specifica cum omnibus suis facultatibus statim adsit. Nec ullam rationem probabilem saltem afferre possunt, qua probent, in cane velleone primò saltem animam vegetantem adesse, sentientem & moventem facultatem postea advenire. Ut enim non sequitur, animam moventem non adesse in catulo, quia non currit mox editus, aut in pipione vel pullo, quia non volat: ita etiam concludere non licet, in semine non adesse animam sentiendi & movendi vim habentem, quia eae actiones à semine non eduntur. Et omnino, qui contrarium sentiunt, in multas difficultates sese involvunt, &, dum nunc rationi, nunc authoribus & falsis hypothesibus nituntur, verumque cum falso conciliare laborant, in inexplicabiles labyrinthos sese immittunt. Primò enim Th.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
