# Hypomnemata physica 327

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/327

Aquinas concedit ex Aristotele primò solùm inesse animam vegetantem, deinde advenire sensitivam, tandem rationalem. Verùm statuit, animam vegetantem perire, dum advenit sensitiva, & rursum sensitivam, dum advenit anima rationalis; idque ideo, quòd, 5. Phys. text. 38. scriptum videret, & rationi consentaneum animadverteret, unius numero unum tantùm numero esse actum, atque ita plures in uno subjecto formas poni non posse, intelligeret, & propterea necessum esse putaret, ut posteriore formâ adveniente prior periret. Verùm vidit Thomas, & rectè vidit, unius rei formam unicam tantum esse, &, si statuisset, mox à primo ortu unam saltem esse in quolibet vivente animam, facile sese expedire potuisset. Verùm dum veram hanc sententiam cum falsa; nimirum diversis temporibus diversas animas produci & advenire, conciliare conatur, in absurda incidit. Hoc enim modo foetus in utero non manebit idem numero, sed alius erit, cùm primis diebus nutriretur & augeretur anima vegetante; alius, cùm postea uteretur sentiente; alius rursus, cùm postea adveniret rationalis.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
