# Hypomnemata physica 33

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/33

negat, ob similitudinem rem unam ad alteram moveri, ut illi uniatur & conservetur, ideo, quòd pars separata neque per cognitionem, neque per naturam moveri ad consimilem possit. Ac non cognoscere, manifestum putat. Verum sine ratione. Nam ut appetitus quidam naturalis, quem vulgò instin ctum naturalem vocant; datur: ita etiam da tur cognitio aliqua naturalis, à sensu & intel lectu distincta. Nihil enim potest aliquid appetere, ut gratum, vel fugere, ut ingratum, nisi cognitione aliquâ naturali illud gratum, & sibi conveniens, hoc ingratum, & sibi non conveniens esse cognoscat. Nihil enim appetitur, nisi quod prius agnoscitur. Hâc cognitione plantae alimentum sibi conveniens agnoscunt, appetunt, & ad se trahunt; quod verò sibi conveniens non est, relinquunt, aliud in corticem, aliud in fructum convertunt. De quo Hippocrates, de Nat. hum. text. 31. τα φυομένα τε, καὶ σπειρόμενα, ὅκόταν εἰς τὸν γῆν ἐλθη, ἕλκει ἑκαστουν στον τὸ κατὰ φύσιν ἐωντῷ ἐνεὸν ἐν τῇ γῇ.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
