# Hypomnemata physica 330

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/330

de Animatione, duplicem animationem statuit, duplici hominis formationi, imperfectae & perfectae, respondentem; docetque primę illius rudioris formationis tempore foetum vivere vitâ plantarum, secuudae verò vitâ perfectâ, seu sensitivâ & rationali simulPer vitam a plantae facultatem quandam vitalem & nutritivam intelligendam esse docet, non verò veram vitam, quae plantis non insit. Philosophos n. in hac locutione non veram viram intelligere, nec propriè locutos esse; sed impropriè & similitudinariè? Unam enim tantùm in homine esse animam, unamque vitam, & nullum dari animarum concursum sese mutuò consequentium in eodem subjecto, sed unam animam, quae post ultimam corporis perfectionem infundatur. Atque hâc ratione motum fuisse Aristotelem scribit, ut, 7. Polit. c. 17. in multitudine filiorum gentilitio ritu vitanda, & ἀμβιλωσει, seu deperditione inferenda, dixerit, Fas esse id tentare, si fieret primis conceptus, & prioris istius animationis temporibus, cum foetus vita plantae vivit, postea verò, id est, post animae rationalis adventum, Nefas. Verùm enim verò ista sine omni ratione ita proferuntur, & multa falsa continent. Primò enim falsum, plantas verè non vivere. Etsi enim alij aliter vitam definiunt, tamen quocunque etiam modo definiatur, eam plantis propriè convenire earum operationes intuenti manifestum evadit. Ubi verò vita, ibi anima, & nulla vita datur sine anima.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
