# Hypomnemata physica 332

Daniel Sennert, Hypomnemata physica, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/332

Hanc in hac mortali vita nihil cum corpore communicare, concedi non potest. Sanè si anima rationalis in homine esset peculiaris anima, à vegetante & sentiente distincta, aliquam probabilitatem haberet haec ratio. Verùm cùm una sit in homine anima, facultatem vegetantem, sentientem, ac rationalem habens, ut, cap. praeced. probatum, atque anima humana non solùm intelligat & ratiocinetur, sed & corpus humanum, (non cervinum vel leoninum) formet, id nutriat, augeat, conservet, atque, ut sentiat & movetur, & quidem humano, non bruti alicujus modo faciat; corporeis instrumentis eam carere non posse, eamque, cùm corpus informat, & actiones has organicas edit. simpliciter cum corpore communicare, manifestissimum est. Etsi verò secundùm facultatem rationalem quaedam ejus actiones sunt inorganicae, ut dum speciem intelligibilem sine specie intelligit, & dum supra sese reflectit, & intelligit se intelligere, quod intelligat se intelligere, dum vult; & omnino mens per corpus, ut medium & orContrariorum Objectionum Solutio. 333 & organum Quo, non intelligit; quia tamen, dum est in corpore, phantasmate, ut objecto, opus habet, &, ut ipse Aristoteles, 3. de anima, text. 39. loquitur, intelligentem opus est phantasmata speculari; & nihil est inintellectu, quod non fuerit in sensu: certè cum phantasia communicare intellectum necesse est.

---

Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica.
